- PERSES
- I.PERSESAegei et Medeae fil. Stephano; aliis Persaeo ex Andromeda genitus, Persarum genti nomen dedit, quum prius Κηφῆνες dicerentur, vide Herodot. l. 7. Agatharchides ἔκγονον, i. e. nepotem, Perlei vocat, quem plerique Graeci Persarum nominis auctorem fuisse volunt. Apollodor. Biblioth. l. 2. de Perseo, Ε᾿γένοντο δὲ αὐτῷ παῖδες πρὶν μὲν ἐλθεῖν ἐις τὴν Ε῾λλάδα Πέρσην, ὃν παρὰ Κηφε̑ι κατέλιπεν. ἀπὸ τούτου δὲ τοὺς Περσῶν βασιλέας λέγεται γενέςθαι, Fuerunt autem illi liberi, priusquam in Graeciam Perses, quem apud Cepheum reliquerat, venisset. Ab hoc vero Persarum Reges ortos esse dicunt. Hi nempe sunt, quos Περσε̈́ιδας βασιλεῖς, Persidas Reges, appellatos tradit idem Herodotus, qui ex Achaemene oriundi, a quo et Α᾿χαιμενίδαι tribus: Achaemenes autem ille a Persa genus traxit. Salmas. ad Solin. p. 1183. Vide quoque supra Persa.II.PERSESRex Macedonum, qui ab Aemilio victus, et in acie captus, ductus est in triumpho Roman cum filiis, periitque in carcere animi maerore confectus, vel, ut alii tradunt, vigiliis maceratus. Fingere solebat, et mentiebatur se ab Achille genus ducere. Livius autem l. 45. nothum et spuriumfuisse scribit, et in vidiâ fratrem Demetrium ac criminatione falsâ de medio sustulisse. Propert. l. 4. El. 12. v. 39.Et Persen proavi simulatum pectus Achillis.Vel, ut alii legunt,Et Persem proavo stimulantum pectus Achille,Silius de Philippo istius Persae patre,Hic gente egregius, veterisque ab origine regni,Aeacidum sceptris, provoque tumebat Achille.Vide Perseus. Alius Solis et Persae Nymphae fil. Rex Tauricae regionis crudelissimus. Alius frater Hesiodi.III.PERSESiactus quidam tesserarum. Hesych. Πέρσης κυβευτικοῦ βόλου ὄνομα. Idem cum Συρίῳ κύβῳ Poetae: Syrii enim Persae. Unde Aeschylo, Σύριον ἁρμα, pro Assyrio, vel Persico, in tragoedia Persae: Σύριον θ᾿ ἅρμα διώκων. Ad quem locum Interpres, Α᾿ντὶ τοῦ Α᾿σσύριον, inquit, οἱ γὰρ Πέρσαι τὸ πρότερον Σύριοι ἐκαλοῦντο, pro, Assyrium. Persae enim prius Syri vocabantur. Vide Salmas. ad Solin. p. 1227.IV.PERSESnomen Philosophi in Persia celebris, apud Lutatium ad Stat. Theb. l. 6. v. 360. Huius tractatus secretae Philosophiae magna laus Persis debetur, quod ea in gente horum secretorum primum ratio habita est, velut Perses, scilicet ille magnus (an Magus) huius Philosophiae auctor. Ubi de Philosophia Magica, cuius auctor Zoroastres fuit, sermo est: qui Perses Magusκατ᾿ ἐξοχὴν hôc locô appellari videtur. Chaldaeus enim et Perses eadem huic generi. Potest tamen et alius aliquis hisce designari: Quam in rem vide Casp. Barthium Animadversion. ad Statium d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.